previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Sen.
Recedet a te (temere ne credas) amor.

Ner.
Quem summovere fulminis dominus nequit,
555caeli tyrannum, saeva qui penetrat freta
Ditisque regna, detrahit superos polo?

Sen.
Volucrem esse Amorem fingit immitem deum
mortalis error, armat et telis manus
arcuque sacras, instruit saeva face
560genitumque credit Venere, Vulcano satum:
vis magna mentis blandus atque animi calor
Amor est; iuventa gignitur, luxu otio
nutritur inter laeta Fortunae bona.
[p. 416] quem si fovere atque alere desistas, cadit
565brevique vires perdit extinctus suas.

Ner.
Hanc esse vitae maximam causam reor,
per quam voluptas oritur; interitu caret,
cum procreetur semper humanum genus
Amore grato, qui truces mulcet feras.
570hic mihi iugales praeferat taedas deus
iungatque nostris igne Poppaeam toris.

Sen.
Vix sustinere possit hos thalamos dolor
videre populi, sancta nec pietas sinat.

Ner.
Prohibebor unus facere quod cunctis licet?

Sen.
575Maiora populus semper a summo exigit.

Ner.
Libet experiri, viribus fractus meis
an cedat animis temere conceptus favor.

Sen.
Obsequere potius civibus placidus tuis.

Ner.
Male imperatur, cum regit vulgus duces.

Sen.
580Nihil impetrare cum valet, iuste dolet.

Ner.
Exprimere ius est, ferre quod nequeunt preces?

Sen.
Negare durum est.

Ner.
Principem cogi nefas.

Sen.
Remittat ipse.

Ner.
Fama sed victum feret.

Sen.
Levis atque vana.

Ner.
Sit licet, multos notat.

Sen.
585Excelsa metuit.

Ner.
Non minus carpit tamen.

Sen.
Facile opprimetur. merita te divi patris
aetasque frangat coniugis, probitas pudor.,

Ner.
Desiste tandem, iam gravis nimium mihi,
instare: liceat facere quod Seneca improbat.
590et ipse populi vota iam pridem moror,
cum portet utero pignus et partem mei.
quin destinamus proximum thalamis diem?
[p. 417] Tellure rupta Tartaro gressum extuli,
Stygiam cruenta praeferens dextra facem
595thalamis scelestis: nubat his flammis meo
Poppaea nato iuncta, quas vindex manus
dolorque matris vertet ad tristes rogos.
manet inter umbras impiae caedis mihi
semper memoria, manibus nostris gravis
600adhuc inultis: reddita est meritis meis
funesta merces puppis et pretium imperi
nox illa qua naufragia deflevi mea;
comitum necem natique crudelis nefas
deflere votum fuerathaud tempus datum est
605lacrimis, sed ingens scelere geminavit nefas.
perempta ferro, foeda vulneribus sacros
intra penates spiritum effudi gravem
erepta pelago, sanguine extinxi meo
nec odia nati: saevit in nomen ferus
610matris tyrannus, obrui meritum cupit,
simulacra, titulos destruit matris metu
totum per orbem quem dedit poenam in meam
puero regendum noster infelix amor.
extinctus umbras agitat infestus meas
615flammisque vultus noxios coniunx petit,
instat', minatur, imputat fatum mihi
tumulumque nati, poscit auctorem necis,
iam parce: dabitur, tempus haud longum peto.
ultrix Erinys impio dignum parat
620letum tyranno, verbera et turpem fugam
poenasque quis et Tantali vincat sitim,
[p. 418] dirum laborem Sisyphi, Tityi alitem
Ixionisque membra rapientem rotam.
licet extruat marmoribus atque auro tegat
625superbus aulam, limen armatae ducis
servent cohortes, mittat immensas opes
exhaustus orbis, supplices dextram petant
Parthi cruentam, regna divitias ferant:
veniet dies tempusque quo reddat sui3
630animam nocentem sceleribus, iugulum hostibus
desertus ac destructus et cunctis egens.
heu, quo labor, quo vota ceciderant mea?
quo te furor provexit attonitum tuus
et fata, nate, cedat ut tantis malis
635genetricis ira quae tuo scelere occidit?
utinam antequam te parvulum in lucem edidi
aluique, saevae nostra lacerassent ferae
viscera: sine ullo scelere, sine sensu innocens
meus occidisses; iunctus atque haerens mihi
640semper quietam cerneres sedem inferum,
proavos patremque, nominis magni viros,
quos nunc pudor luctusque perpetuus manet
ex te, nefande, meque quae talem tuli.
quid tegere cesso Tartaro vultus meos,
645noverca coniunx mater infelix meis?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: